- AUROLOGIUM
- AUROLOGIUMapud Varronem, in Aurologio, quod fecit Cyrrestes, Graece ἁυρολόγιον: dicta est machina, ventis tantum explorandis noscendisque exocigitata, ab aura, i. e. vento. Cuiusmodi fuit octogonum mechanicum Andronici, quô indicium fiebat, quibus ex locis venirent aurae ventorum. Sed et orologium, h. e. horologium, nonnulli hîc legunt; quod ipsum rolerari potest, si ὡρολόγιον, non ab horis, quarum singulae duodecimam diei partem constituunt, sed ἀπὶ τῶ ὡρῶν, quae tempora anni significant, deducant. Hinc enim ἡλιοτρόπιον Veterum exponitur ὡρολόγιον; quum certum sit, in illis Heliotropiis, non horas diei, sed ὡρας ἔτους, i. e. Anni tempestates, signatas fuisse, cum vario signorum ortu obituque. Virg. Ecl. 3. v. 42.Tempora quae messor, quae currus arator haberet etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 1247. infra Ventilogium, et de Aurologio Cyrrestis ac Andronici hîc suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.